De somniis secundum Macrobium Theodosium

Responsio ad Andream Alcorem

Quod fortasse legisti, amicus meus, Andreas Alcor, praeclare sententiam Artemidori, quae ex ejusdem Onirocriticis dignosci potest, de somniis adumbravit. Nos autem illius operis ignarae, tamen Theodosii in Somnium Scipionis Commentarios non invenustos legimus, in quis et latine et erudite somniorum genera disserit.1 Viderimus ergo, quae genera sint somniorum, et quae praesagiant, et quibus credendum sit; hac utemur scientia, ut nomen tribuamus somnio Andreae.

De Somnio Scipionis

M. Tullius Cicero, inclitus orator et disertus philosophus, qui philosophiae semina, hinc illinc fere sine discrimine2 sumpta, cum vero reipublicae statu commiscere cupiebat,3 libros de Republica sex conscripsit, saeculo undevicesimo redinventos,4 quorum duo paene intacti extant ad nostram aetatem, reliqui vero libri magis ex veterum testimoniis cognoscuntur, quam ex manuscripto extanti. De Republica libri cum Platonis Πολιτείᾳ non immerito comparentur, nam Tullius, ut Theodosius probat, in sexto Platonem imprimis assequitur, qui litteris mandavit τὸν τοῦ Ἠρὸς τοῦ παμφυλίου μῦθον. Quod autem Platonem exprobraverant imperiti, quia in eodem libro, quo, ut poetae fabulosi e republica dispellerentur, monuerat, fabulose nimis militem mortuum vitae redditum asseveraret, Cicero probabiliorem narrationem fabulosam finxit: Scipionem Aemilianum paullo ante Karthaginem expugnatam ea somniasse, quae Er mortuus viderat.5

Somniavit ergo se in caelum assumi, uti loqueretur cum Scipione Africano. Africanum igitur futurum vitae Aemiliani cursum praenuntiare, de virtute sermonem asserere, vitae verae post mortem sententiam monstrare.6 Inde Paulum, patrem suum, venire de caelestibus globis et gloriae omniumque rerum terrestrium vanitate locutum. Simile videtur colloquium illi, quod e graeco vertit Appuleius platonicus, cuj nomen Asclepius.7

Haec libri sexti pars commemoratur non modo a Theodosio, sed etiam a Favonio Eulogio, sancti Augustini discipulo, qui Disputationem de Somnio Scipionis haud aequa a nostri saeculi doctoribus sedulitate lectam conscripsit. Verum Disputatio durius intellegitur, quam Commentarii; numerorum enim, Chalcidii scientiam usurpans,8 arcana illustrat. (Haec omnia siquis calumniatus erit, quod nequaquam ad rem pertineant, non infitias ibo me aberrasse a proposito.)

De somniorum generibus speciebusque

Quot igitur approbat Theodosius esse somniorum genera? Et quae sunt eorum nomina? Quinque vult esse, quorum nomina sic memorat:

Aut enim est ὄνειρος secundum graecos, quod latini somnium vocant, aut est ὄραμα, quod visio recte appellatur, aut est χρηματισμός, quod oraculum nuncupatur, aut est ἐνύπνιον, quod insomnium dicitur, aut est φάντασμα, quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, visum vocavit.9

Insomnium dicit non dignum interpretatione, quod cura oppressi tantum illud in somnis videant; visum item non interpretandum, quod somniculosis dormitantibusque obveniant, ut in se videantur irruere vani hostes et umbrae. Post haec ergo,

His duobus (inquit) modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium divinationis instruimur.10

Postea parco sermone exponit, quale unumquodque ex reliquis sit genus:

Est (inquit) oraculum quidem, quum in somnis parens vel alia sancta gravisve persona, seu sacerdos, vel etiam deus aperte, eventurum quid, aut non eventurum, faciendum, vitandumve denuntiat. Visio est autem, quum id quis videt, quod eodem modo, quo apparuerant, eveniet. […..] Somnium (inquit) proprie vocatur, quod tegit figuris et velat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam significationem rei, quae demonstratur, quod, quale sit, non a nobis exponendum est, quum hoc unusquisque ex usu, quid sit agnoscet.11

Exinde somniorum species quinque exponit ad hunc modum:

Aut […..] (inquit) proprium, aut alienum, aut commune, aut publicum, aut generale est. Proprium est, quum se quis facientem patientemve aliquid somniat; alienum, quum alium; commune, quum se una cum alio; publicum est, quum civitati forove, vel theatro, seu quibuslibet publicis moenibus actibusve triste vel laetum quid aestimat accidisse; generale est, quum circa solis orbem lunaremve globum, seu alia sidera, vel caelum omnesve terras aliquid somniat innovatum.12

Profitetur inde somnium Scipionis ex hisce omnibus constare unum. Iccirco scire licet unicum somnium tribus quinquies muneribus commixtis una fungi posse.

Somnium Andreae

Supposuimus somnium Andreae, ut, siquis non legerit illius paginam, intellegat, quae dicam. Sed tamen utique iterum exhortor, ut quisquis meam legit, se ad illius conferat, ut toto nuntio fruatur.

Conclave (inquit) video nullo colore pictum, in medio conclavi lectum candidum. Hoc in lecto puella jacet intermortua, cujus pectus umbra quaedam gladio transfigit, quae statim exspirat.13

Cujus nunc generis somnium Andreae secundum Theodosium fuerit, tractare ordior. An fuerit insomnium aut visum, operae pretium non est inquirere; verum enim eventurum aliquid praenuntiavit, nec fuit Andreas cura oppressus vel perturbatus, nec umbris in se aggredientibus expavit. Oraculum haudquaquam fuisse videatur, quod nemo eum alloquebatur — nec parens, nec deus, nec angelus, nec genius, nec quaequam divinorum imago. Nec tamen visio mihi videtur, quod reapse puella non gladio tranfixa est. Somnium igitur proprie nuncupare convenit, quod non sine interpretatione intellegi potuit.

Qua tandem specie utitur? Videlicet non proprium erat, quod Andream ipsum haud monstrabat; neque igitur videtur commune. Num fuerit publicum, propalam ostensum est, quod nihil de republica disseritur. Nihil de caelo nec terrarum specie somniatum est; ideo ne generale erat quidem. Restat igitur solum alienum, quod de aliena fortuna praesagivit.

Quamobrem ea, quae viderit in somnis Andreas, somnium alienum proprie dici constat, teste Macrobio Ambrosio Theodosio, viro illustri, philosophiae doctore, veterum scientiae inclito propugnatore.


  1. Macrobii Ambrosii Theodosii Commentarii in Somnium Scipionis 1.3 ↩︎
  2. Ut monet in Tusculanis suis, quod verisimillimum est, potius quaeritur, quam quod sectae probant. Vide Ciceronis Tusculanas Disputationes 1.7 ↩︎
  3. Ut affirmemus sententiam, citamus Ciceronis litteras ad Atticum 2.1.8 ↩︎
  4. Anno p.Chr.n. 1819 asseverat Powell manuscriptum esse ab Angelo Majo inventum: Powell, J. G. F. “M. Tulli Ciceronis de Re Publica, de Legibus, Cato Major de Senectute, Laelius de Amicitia”. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis (2006). Praefatio 2.1 ↩︎
  5. Theodosii Commentarii 1.2 ↩︎
  6. “‘Immo vero,’ inquit, ‘hi vivunt, qui e corporum vinclis, tanquam e carcere evolaverunt. Vestra vero, quae dicitur vita, mors est.’” — Scipio Africanus apud Ciceronis de Republica 6.18 ↩︎
  7. Hunink, Vincent. “Apuleius and the ‘Asclepius.’” Vigiliae Christianae 50, no. 3 (1996): 288–308. https://doi.org/10.2307/1584081 ↩︎
  8. Dorfbauer, Lukas J. “FAVONIUS EULOGIUS, DER FRÜHESTE LESER DES CALCIDIUS?” Hermes 139, no. 3 (2011): 376–94. http://www.jstor.org/stable/23067322 ↩︎
  9. Theodosii Commentarii 1.3.2 ↩︎
  10. Ibidem 1.3.8 ↩︎
  11. Ibidem 1.3.8-10 ↩︎
  12. Ibidem 1.3.10-11 ↩︎
  13. Andreae Alcoris “Significantne somnia futura?” apud Noctes Pannonicas (a.d. vii kal. mart. anno p.Chr.n. 2024). https://andreasalcor.substack.com/p/significantne-somnia-futura?utm_source=substack&publication_id=288327&post_id=141903256&utm_medium=email&utm_content=share&utm_campaign=email-share&triggerShare=true&isFreemail=true&r=za44k&open=false ↩︎