Proximo anno hoc mihi carmen negotiose dormienti apparuit, quod in somniis aegyptiaco sermone ex papyro legebatur (ego edepol nescio coptice legere, neque igitur vera erat loquela), quodque, quum primo experrecta essem tertia vigilia, litteris mandavi. Vobiscum communicare volo illud carmen, ut, siquis in precando novum, ut dicitur, hymnum desiderat, libens utatur atque fruatur hoc, quem sive angelus, sive genius, sive infirmius ingenium, mihi divulgavit paene ad litteram.
Metro Catullum secuta sum, qui ad Dianam glyconios cum pherecratio versus conscripsit; arte sententiisque me exprimere sum conata.
Carmen ipsum:
O Diana, fugaciter
caeli menstruum iter facis,
Luna flectis identidem
Solis lumen in agros!
Luce Pana foves notha;
omne subter et insuper
nectis, alma, potentia
tu, Dictynna, suprema!
Virgo quaeque canit tuas
praedas; oscula conferens,
donum perpetuae peto,
Phoebe, virginitatis!
Commentatio:
Diana – nomen deae est, quam graeci Ἄρτεμιν vocant. Macrobius Theodosius Dianam et Janum congeminos putabat, quia rustici solebant Dianam Janam nuncupare. Etymologici vero Dianam de divo flexum putant, quod ex eodem fonte devenit ac dies, unde etiam Ζεὺς et Diespiter, unde Juppiter. Divus Plato vero ad hunc modum exponit graecanum nomen:
Ἄρτεμις δὲ [κεκλῆσθαι] διὰ τὸ ἀρτεμὲς φαίνεται καὶ τὸ κόσμιον, διὰ τὴν τῆς παρθενίας ἐπιθυμίαν: ἴσως δὲ ἀρετῆς ἵστορα τὴν θεὸν ἐκάλεσεν ὁ καλέσας, τάχα δ᾽ ἂν καὶ ὡς τὸν ἄροτον μισησάσης τὸν ἀνδρὸς ἐν γυναικί.
Id est: ita vocitatur ab integritate et ordine, vel cupiditate virginitatis, vel propter virtutem, vel quia odio habet coitum maris et feminae.
fugaciter caeli menstruum iter facis – utpote Luna, Diana per caelum menstruum iter facit, nam mensem de Luna veteres metiendum instituere.
Luna flectis identidem Solis lumen in agros – Luna enim Solis radios in terram noctu flectit, ne penitus caeci noctibus devagemur, quare Noctiluca appellatur. Luna quoque pro anima mundi intellegi potest, quae species Solis, quem mentem mundi nonnulli esse putant, in generationem transfert.
Luce Pana foves notha – Lunae lumen nothum vocant et Catullus et Lucretius. Pan autem invocatur, ut significetur illa attica etymologia, qua docemur Pana pro τῷ παντὶ, id est pro omni, dici. Fovet autem Luna omnia luce, quam accipit a Sole, itemque fovet anima mundi omnia iis formis, quas menti mutuatur.
omne subter et insuper nectis – Luna enim nectit ea, quae super terras sunt, cum iis, quae in terra. Anima vero mundi ea, quae super generationem, cum iis, quae generantur. Sic Hecate quoque, quae trivialis et θυραία limina domus mundique, qui est totus nobis domicilium, omnia internectit; non igitur prave Orpheus theologus videtur appellasse Dianam Hecaten:
ἡ δʹ ἄρα δῖʹ Ἑκάτη παῖδος μέλη αὖθι λιποῦσα
Λητοῦς εὐπλοκάμοιο κόρη προσεβήσατʹ Ὄλυμπον.
alma – Quamvis Diana virgo habeatur, lunari atque animali numine maternam potestatem asciscit.
tu, Dictynna – Dictynna nuncupata est ab rete, quod graeci δίκτυον appellant. Mons etiam Dictynnaeus in Creta prope ab templo Dianae dicato situs est.
Virgo quaeque canit tuas praedas – Diana et virginale et venatorium numen est, quare et convenit virgines Dianam venerari, et praedae fabuloso jure illi deae tribui possunt.
oscula conferens – Jam ad ipsam venerantem ventum est, quae oscula confert divino numini, aut ut significet illam Dianae commenticiam erga virgines libidinem, aut quod in delubris fas est deorum effigies osculari, aut ambabus rationibus suasa.
donum perpetuae peto, Phoebe, virginitatis – Ut supra commemoravimus, Diana coitum odio habet, atque in perpetuum innupta manet. Phoebe dicitur ab lustrando, quia gemina est Apollini, quippe qui Phoebus vocitatur, quo nomine significatur Sol, frater Lunae.
