Contemplatio ad doctam ignorantiam (spero) ducens

De ineffabili ignotoque nihil, inquit philosophus, dici potest. Non autem haec nomina, quae, ut Polyphemus Ulixem obcaecatus quaeritans, ipsi menta vaga et intellegentia tribuimus, effabilitatem ineffabilis ipsius vel ignoti notitiam indicant; nos enim solas nequire scimus effari aut agnoscere, quod his vocibus negamus significari. Ipsum enim nunquam attigimus, nos vero nostramque dignoscentiam denegavimus ipsum attingere, verborum autem ineptitudinem illud nequaquam exprimere affirmavimus. De nobis est sermo certus solis.
Quod autem philosophus divinarum rationum expertus ait: ignotum nos nescioquo modo, qui ne intellegibiliter exprimatur quidem, genuisse, non video, cur negetur; nos enim genuit, ipsum autem nos invicem putator genuisse.
Dicimur enim semper, velut pondere ventris gravatae, ignotum eniti conari; est enim in nobis, nos autem in ipso; illud autem circum nos et per nos, atqui nusquam; et haec omnia ineffabiliter. Non autem fiet, ut enixae perferamus ignotum ipsum—hoc enim esset notitiam ipsius habere ignoti, quod ante negavimus unquam fieri posse—sed sempiternam dicimus parturitionem animae atque aeternum intellectus nostri ipsum pariendi desiderium, quod ipsi substantiae eorum inhaeret ex principio.
Nos igitur ex ipso, ipsum vero ex nobis; ipsum enim interius intimo nostro, summo autem nostro superius; inferius est quam tartareus Phlegethon, superius vero νιφόεντος Ὀλύμπου. Nos ipso gravidae, ipsum autem praegnans nobis; omnia enim parturiunt illud, quae ex eo nata nascuntur in perpetuum.
Nulla intellegentiae notione tangitur, nulla animae ratione concipitur, nulla sermonum abundantia exprimitur, nihil ex iis, quae sunt, id participat, neque ex iis, quae supra essentiam aut supter, in eo manet, nec quicquam habemus in nobis ipsi simile aut dissimile; nihil, quod diximus, ipsum attingit—ne temptavimus quidem!—nihil autem eo superius, nihil inferius; nihil interius, nihil alienius magisque adventicium; nihil magis minusculum vel indivisibilius, nihil edepol majus et melius et grandius et honestius et superabundantius augurari potest.
Siquid est ex eo genitum, universum censeatur. Nos in universo, universum in nobis; ignotum vero supra atque infra universum et nos. Nihil uniformius—at unitatis causa prius est—nihil tamen diversius excogitetur. Verius est vero, nec quicquid de eo vere dicitur. Non enim de illo quicquam: nec cogitatur, nec percipitur, nec intellegitur, nec probatur; nec essentia superius est, nec eam participat, neque illa inferius; nec hilum per ineffabile—nam ‘per’ istud cum entibus communitatem, quae non potest fieri, ipsi assignat—sed nihil sine illo.
Hoc mecastor unum ego desidero: siquis inter animas aut intellectus aut essentias aut eos, qui occulti manent et adunatissimi super et illas, mihi Calchas Thestorides validissimus, optimus auspex, hoc solo contenta gubernatore praeternavigabo et Charybdim et scyllaeam rabiem, eludam cyclopas et sirenas, vincula Circes magae potentissimae solvam, donec in portum penetrabo unalem, et illinc ad id, quod etiam domo gratius, etiam familia magis proprium, etiam me mihi carius, sacrum occultissimum proficiscar et ibo per iter tenebricosum, illuc unde negant redire quenquam, ubi tandem ultimam—immo prima priorem—omnium causam (quae non est causa nec cujquam causarum similis nec effectorum) pertingam, et, siquid illic est, in aevum requiescam.
Nonne autem istud parum obscure, nimis effabile? Haec verba verisimiliora: nos, sicut sorores Phorcides unius partitae luminis usum, quum Perseus ille gorgonifer furtim oculum abstulit, caecae illusaeque praedonem quaerentes, nihil offendimus—qui enim quicquid lumine adempto reperiamus?—nisi umbras; oculum prosequimur lacrimis longe et miseramur euntem. Tamen, si non redditum nobis fuerit lumen, in tenebris vivamus, atque “Ignorantia,” inquimus, “gaudeamus nostra. Fuit enim nobis cum sensibilibus commercium; vidimus caelestia templa, discrevimus Solem ipsum visibilium deum ducem, ad magis longinqua tamen nunquam profecimus. Quod vidimus extra, nunc intus requirendum et in altiora maris profunda nunc natandum nobis, quae prius tantum vada exploravimus.” Diu sic intus, ut dicit quis philosophorum, aciem intendimus, anima nanciscimur ratiocinantem, in eaque obumbratum offendimus intellectum, ejusque ad ultimum florem et flammam noscimur, et multa alia, quae vulgo ignota sunt. Rerum, quae sunt, unitatem vidimus non videntes, qua notitia prodimur in ipsum unum, quod in nobis, et subjicimur illi. Non autem satis est, scimus, quia hoc majus quid auguramur esse—immo, non majus, nec minus, nec quod est, sed quod nulla verborum copia, quamvis eloquentium, referat aut indicat. “Hoc est,” inquimus, “quod quam diutissime quaesitum nunquam sistemus quaerere: caecitas ipsa.”