Utrum sit scientia?

Impressit Salvator Rosa, elatum ex Wikimedia Commons

Aemiliae Sophiae

Dialogus Academicus

probare enitens

Utrum sit scientia

incipit

Dramatis personae

Hermodora: Neapolitana, antistita, virgo; academica et Epaphrodites amatrix

Epaphrodite: Thebais, antistita, virgo; eclectica et Hermodorae amatrix

Asclepigenia: Chaldaea, antistita maxima, anus; platonica

Scena

Fanum Mercurii, prope vesperem

Hermodora: Heus, Epaphrodite, quid istic aquam, ut dicunt, perdis, quum apud me vinum potius praelibare atque litare deo oporteat?

Epaphrodite: Salve, Hermodora carissima. Quam ob rem nunc putas numini nobis libandum? Et cur nunc Mercurio litatum iri credis, quum eum prius multo minus tibi amicum asseverasti?

Herm: Chaldaeos petii, ut scis me solitam, quandoque dubio sum plena, qui hoc mihi die litatum iri Mercurio annuntiabant. Iccirco hodie, lustro facto, libo, et illa, quae jam diu animo proposita fuere, verba cupio facere cum aeque mihi sancta antistita.

Ep: Qualia, dic mihi, verba?

Herm: Haud insolita. Mihi modo te adjunge sacrum facienti, atque omnia tibi denudabo.

Ep: Faciam, ut jubes.

Herm: Et satis quoque facis. Eccam—lupus in fabula—nobis appropinquantem aliquam quoque inter nos doctricem. Salve, Asclepigenia.

Asclepigenia: Salvete, comissimae.

Ep: Et tu salveas, Asclepigenia.

Herm: Ut habet maritus?

Asc: Melius nunc quam ante, sicuti caelestes praenuntiaverunt.

Herm: Non igitur me stolidam existimabis, quae tuorum turbam heri visitarim, ut pro certo praescia fierem hujus diei litationis?

Asc: Immo, praeter modum gaudeo; compereram enim te jam delapsam in catervam istam academicorum—eorum, inquam, qui nihil se scire profiteantur, ut si in ignorantia posita esset maxima virtus. Itaque spes erat te non ritibus sacrisque consuetis abstenturam.

Herm: Istaec est edepol causa mihi praecipua, cur chaldaeos visitarim; cupio enim vinculis illis nescientiae caligantis absolvi, nec validius timui nummos ad eum finem solvere quam captiva, quae pretio soluto piratis liberaretur atrocissimis.

Ep: Asclepigenia quidem docuit me chaldaeos vitam irrationalem canibus assignare, nec homine dignam putare.

Asc: Recte tu, Epaphrodite.

Herm: Attamen nobis restat ambabus atrum libare, si mihi et Epaphroditae, quae dudum sacrificavit—num litarit, adhuc in dubio—conjugari audes.

Asc: Felix ego sum, quae in sacram philosophiae conjunctionem invitor, nec facile recuso tantarum taliumque mulierum conversationem. Bonorum enim conversatione potissimum in meliorem reddimur statum, ut ellychnium candelae ignitae admotum inflammatur et ipsum.

Herm: Fac igitur, ut libet.

Asc: Facio. Nunc et tu litato.

Herm: Libo. Precor. Mercuri aegyptie, omnium hominum doctor, adesto nobis nostrisque disputationibus faustus, ut non solum, quod veri simile, sed etiam id, quod verum sit, aut nostro ingenio aut tuo numine aut quovis alio afflante deo reperiamus, propitiatus vino hoc atro.

Ep: Nunc tandem intellego, quid nos tecum praelibare cupieris.

Asc: Vis equidem tecum disputemus!

Herm: Profecto volo.

Ep: Et ego sum pariter cupida audiendi, quid ad disputandum proponas.

Herm: Velim, ut probemus, utrum sit scientia.

Asc: Quid ego in hisce rebus sentiam, sat cognitum est; ero igitur judex, vosque in quantum profeceritis in dialectica dijudicabo.

Herm: Sit noster te dignus sermo, o Asclepigenia.

Asc: Tu igitur, o Hermodora, initium fac disputationi, quod ipsa proposuisti, ut feliciter disputetur.

Ep: Non ego dissentio.

Herm: Scin’, o Epaphrodite, ut finiatur scientia?

Ep: Puto. Tu autem mihi narra, quid veri tibi simile videatur, ut qualicunque optima rectissimaque via est et tua sententia, hac ambiamus.

Herm: Estne scientia alicujus?

Ep: Hominis dicis?

Herm: Et hominis et rei—subjecti et objectivi.

Ep: Assentior equidem.

Herm: Homo enim aliquid scit, id est, scientiam vel notitiam alicujus rei habet.

Ep: Subjecto igitur et objectivo opus est, ut fiat scientia.

Herm: Quum autem dicimus hominis esse scientiam, cuj hominis parti notitiam illam subjicimus?

Ep: Nescio.

Herm: Nonne tibi videtur de illa, quam graeci τὸ γνωστικὸν (hoc est ‘scientem’) vocant, parte dici. Quae quidem non alia est atque anima et intellectus.

Ep: Non igitur corpus sciens credis?

Herm: Immo, nesciens et brutum.

Ep: Tamen in corpore sensus constant. Num dissentis?

Herm: Non equidem. Sed quanquam in corpore sensus, quis sensibilia (nam sic placet vocare) videmus et audimus et gustamus et olfacimus et tangimus, in animo vero intellectus, qui intellegibilia reddit sensibilia.

Ep: Quid vis?

Herm: Omne, quod sensibile, et intellegibile. Hoc est, non potest aliquid sentiri et alterum ab altero discerni, nisi hominis cujusque intellectui subvenit intellegibiliter.

Ep: Recte loqueris.

Herm: Scientia igitur, quoniam, ut concessum est, in anima fit, intellegibilium est semper, nec unquam aliquid non intellegibile aut sensibile aut scitum.

Ep: Corpus igitur scientiae objectivum arbitraris, animam vero subjectum libenter concedimus—corpus enim materia, quacum admixta qualitas (haec est enim forma platonicorum).

Herm: Haec sat hactenus.

Ep: Quid nunc percontandum?

Herm: Num physici recte disputent, qui dicant omnem scientiam in observatione repetitiva inveniri?

Ep: Non equidem puto.

Asc: Quare?

Ep: Quoniam, quod observatur, sensibus obvenire oportet, et sensibus percipi. Sensus autem maxime fallax. Non edepol ignota nobis est illa fabella, in qua viator vespertino tempore deambulans anguem primum ante se putans serpere, demum, quum horror dehisset, ramum intellexit esse, quem anguem ante vocasset. Sic igitur oculus hoc vidit, quod expectat, vel alioquin vulneratus fallitur, veluti icterici, fertur, omnia flaviora quam sani intuitu existimant, neque in verum rerum statum unquam penetrat. Non minus saepe fit, ut auriculae deludantur, aut tactus. Quin etiam lingua et nasus inter se adeo fuse nectuntur, ut hoc debilitato, illa quoque non differre differentia sentiat. Et quidem, quia de lingua est et naso sermo, dubito, quin aliquis adeo delirat, ut non intellegat hos alteri, illos alteri, sapores placere aut displicere; de gustibus enim non disputandum dicitur, quod cujque suus videtur adaptissimus et peritia insignissimus.

Asc: Probe vereque loqueris.

Ep: Nec ecastor videtur somnia nobis contra dicere.

Asc: Exactius enoda, quod vis tibi, o Epaphrodite.

Ep: Nonne sat constat somniantibus nobis haec videri vera, quae tamen falsissima experrectae sciamus.

Asc: Constat quidem, et venuste explicas, Epaphrodite.

Ep: Quum tamen et sensibilia mutabilia—nunc enim rex imperat, nunc tamen consules; nunc vero sol oritur, nunc tamen occidit; nunc autem capilli flavi sunt, post vero albicantes. Qui igitur quid observare possumus, quando et, quod observamus, est mutabile, et sensus ipsi perquam debiles sunt?

Asc: Non, arbitror, potest fieri.

Herm: Non melius, puto, quam tu potuissem haec explanare omnia, o Epaphrodite.

Asc: Quid autem, o Hermodora, putas de ista sententia, scientiam esse opinionem veram?

Herm: Non, reor, vera est ista opinio, quam offers.

Asc: Amabo, ut explices.

Herm: Uno faciam, ut vis, verbo: nonne sol mobile est, ut tua fert sententia?

Asc: Mobile, ut omnia caelestia.

Herm: Qui autem solem aspectans eum moveri putat perspicuum, quoniam ab oriente in Oceanum occidentalem, ut videtur, suo impetu moveatur, num is homo scite loquitur?

Asc: Haudquaquam.

Herm: Cur ergo?

Asc: Quia sol, quamvis mobilis, non circuitum facit circum terrestrem globum, terra vero circum solem movetur, sol autem et per circulum lacteum movetur, et facit circuitum circum se ipsum. Mobile igitur est, neque autem movetur sicut videtur moveri, quem quidem motum astrologi terrae esse probavere.

Herm: Apte, per Jovem, loqueris, o sacerdotum optima.

Asc: Per Mercurium credo me apte loqui, quod illi edepol deo litavimus. Atqui concedo tibi illud: non esse opinionem veram scientiam, nisi prius est fundamentis stabilis et principiis veris immobilis condita.

Herm: Et ad haec respondere potero, si mercurialis, ut ais, me genius recta via ducet in veritatis adytum.

Asc: Tibi precum sociae sumus.

Herm: Ah, videor mihi inspirari—num divinitus, ignoro. Quomodo, quid verum sit, cognoscamus?

Asc: Non, quod syllogismis probatur, id esse verum credis?

Herm: Non ego.

Asc: Explices, amabo.

Herm: Syllogismi num semper principiis, quae ἀξιώματα graeci nuncupant, veracibus fundantur?

Asc: Haudquaquam.

Herm: Pergas.

Asc: Sunt ecastor prava principia, quibus si conditur syllogismus, et consequentia prava eveniunt. Verbi gratia, ‘Aristoteles animal irrationale est; simile simile gignit; quod ergo Aristoteles dicit, irrationale est.’ Aristoteles vero homo, homo animal rationale, quae ergo Aristoteles scripsit, non necessario contra rationem sunt scripta.

Herm: Probe explicas. Et siquis, ‘Socrates,’ inquit, ‘mortalis est; omnis autem homo mortalis; omnis ergo homo Socrates est’, num consequitur?

Asc: Non sequitur; speciem enim atque individuum confundit.

Herm: Profecto. Qui vero cognoscamus, quae consequentia ratione condita sint, quaeque sint irrationabilia, nisi observatione sensuum affirmantur, quibus jam consensimus non fidi posse?

Asc: Scio, quo me adducas, nec video, quo te modo refellam. Concedo non fieri posse, ut pro certo discernamus inter veram et falsam opinionem, si, quae diximus, veris principiis fundata sunt.

Herm: Arbitror igitur te tuosque ratum sideribus prosperis tempus ad litandum optimum statuisse; non enim soleo te posse sermone revincere, ideo pavescebam, quum adorsa fueras loqui.

Asc: Jam mei memor sum facta. Interpellavi incomiter, quum vos colloquebare, ego autem judex instituta fueram.

Ep: Laetamur vero semper tuis interpellationibus, o Asclepigenia, ut flosculi nutrimentis.

Herm: Haec certissima esse scito verba, o Asclepigenia.

Asc: Hoc solum velim, ut excutiatis, me audiente: hactenus de sensibilibus dictum est sat superque, non autem diximus super vere entibus. Nonne accipias conversationem cum vere entibus certum scientiae fundamentum esse?

Herm: Non ego.

Ep: Ego hoc libens assumam argumentum.

Herm: Quum ens dicimus, quid significamus?

Ep: Aliquid, quod est.

Herm: Et esse quid est?

Ep: Essentiam participare.

Herm: Hoc non recusabo, atqui dubitandum alias est, num participatio fiat ulla et quo modo.

Ep: Ducas me, lux, quo et qua vis.

Herm: Quod ergo essentiam participat, est.

Ep: Etiam.

Herm: An essentiam et nos participamus?

Ep: Participamus.

Herm: Nos ergo entia?

Ep: Recte loqueris, at istic irrupit nescioquis error; non enim de entibus generatim, sed de vere entibus sermonem institueramus.

Herm: Quo ergo modo differunt inter se?

Ep: Haec enim, quae sensibilia essentiam participant, ita faciunt relative.

Herm: Quid vis?

Ep: Referunt enim sensibilia altera ad altera—hoc per illud finem asciscit suum; illud autem per hoc—nec suam habent in se essentiam.

Herm: Hoc autem modo sensibilia non ea, quae vere sunt?

Ep: Profecto.

Herm: Quid ergo?

Ep: Vere entia non essentiam ut extraneum aut adventicium quid participant, sed in semet ipsis continent occulte et paene ineffabiliter conjunctam, qua nullo modo separari possunt. Sunt enim res ipsae, quae in se manent.

Herm: Itaque ea, quae vere sunt, non sunt sensibilia?

Ep: Non sunt.

Herm: Quid vero intellegibile, nisi sensibile?

Ep: Sunt quaedam animi notiones, quae non sentiuntur, sed tamen nequaquam negentur esse.

Herm: Exemplum afferas, amabo.

Asc: Quum amorem polliceare, non dubito, quin citissime multa millia exemplorum prodat.

Ep: (Perduint te di, Asclepigenia.)

Herm: Uno duntaxat aut duobus opus est.

Ep: Quid in multis corporibus pulchris vel bonis apparet clarius quam ipsum bonum vel pulchrum? Haec igitur—bonum dico ipsum et pulchrum—non multifaria sunt, sed monades, ut graeco utar verbo, quibus subjiciuntur omnia, quae ea participant. Pulchrum igitur corpus subjicitur pulchritudini ipsi, quam si inter sensibilia quaesieris, nunquam invenies, et si prosecuta sis

“ἐπὶ τέρματα γαίης,”

ut cecinit poeta quidam.

Herm: Sat compertum nunc habeo istud. Qualia igitur sunt ista intellegibilia, quae non sunt sensibilia, quoque nomine ea appellemus?

Ep: Intellectibilia placet vocare ex tempore, quoniam super intellectum impendent, et per eum discernuntur.

Herm: Sed quomodo nos ad ea convertamus atque iis conjunctae conversemur?

Ep: Convertimur ad ea per illam disciplinam, quam dialecticam vocant; conversamur autem cum iis per intellectionem.

Herm: Quid vero dialecticae principium?

Ep: Quo tendis?

Herm: Dialectica per intellectionem incipitur, an non?

Ep: Immo, primum oportet incipiamus per sensibilia. Primum enim, ut mantineus sacerdos dicit, verbi gratia, pulchra corpora inspiciamus necesse est, tum vero qualitatem, ut ita dicam, quae per omnia pulchra corpora distributa est, perspicimus, atque exinde ad pulchrum ipsum, quod invisibile oculo, visibile vero quam maxime mentis aciei et animi, cunctorum pulchrorum particularium causam, solum desiderii amorisque finem, proficitur.

Herm: Rescivi te haec honore habere magno. Sensibilia vero, quis dialecticae initium producitur, et per sensus, non per intellectum tantum, comperiuntur?

Ep: Credo.

Herm: Sensus autem debiles atque fallaces.

Ep: Jam pridem probavimus.

Herm: Dialecticae ideo initium quoque debilitatum est.

Ep: Videtur.

Herm: At sine dialectica, nulla potest fieri certa intellectio.

Ep: Non video, quale impedimentum hujc argumento objiciatur, quod perdat incredulitatem mihi nunc exorientem.1

Herm: Quid igitur tibi probabile videtur?

Ep: Improbavimus et scientiam ex observatione, opinione, intellectione fieri posse, at quid restet, cuj scientiam causae et fundamento attribuamus, omnino ignoro.

Herm: Hactenus tu me secuta, amabo, aliquanto longius persequere.

Ep: Quo porro?

Herm: In ignorantiam.

Ep: Quid istuc me adducis? Ut ulterius illinc vager?

Herm: Immo, ut illic omnia ignorans permaneas.

Ep: Sequar, nec puto me in ignorantia sempiterna posse constare.

Herm: Videbimus.

Ep: Incipe, lux, argumentum ultimum pangere.

Herm: Sensibus num possumus fidere?

Ep: Non possumus.

Herm: Ideo sensibilia non cognosci possunt.

Ep: Non possunt.

Herm: Sensibilium ergo nulla scientia est.

Ep: Certe.

Herm: Intellectibilium autem, quae per dialecticam, id est, adunationem sensibilium et intellectionem, cognosci putantur, scientia sensibilium notitia tantum addiscitur.

Ep: Videtur.

Herm: Intellectibilium ergo scientia, quae sensibus fundatur, nulla est.

Ep: Nisi nos tua incredulitas fallit.

Herm: Alii vero nos tantum esse putant ascisci posse.

Ep: Novi. Sunt enim philosophi, qui intellectum essentiam participare velint, ideoque assentiuntur se intellegentia utentis et prius necessario esse.

Herm: An tu inter eos?

Ep: Ego equidem.

Herm: Nonne autem etiam hi genium malum probant esse posse, cuja potestate et unum et unum tria sint, nec, ut vult ratio, duo?

Ep: Probant.

Herm: Sin autem ratio falli potest (quod certe potest, ut probatum est), an solum in mathematicis fallatur?

Ep: Non potest fieri.

Herm: Etiam igitur in ontologia, quam graeco verbo appellem, falli potest?

Ep: Jam scio, quo me ducas; assentiri cogor ex praecedenti sermocinatiuncula, atqui nolens.

Herm: Attat, melliculum! Moneas, amabo, siquando acrius quam convenit urgeam te.

Ep: Haud acris es, tamen finem faciamus volo; est enim sol jam occiduus.

Herm: Citius ergo procedamus: his praedictis, consentimus ratione falsa posse fieri, ut essentia intellectum participet aut nulla essentia existat aut nullus intellectus subsistat? Non igitur possumus scire, num simus.

Ep: Assentior, non autem consentio.

Herm: Sit satis. Scientiam hactenus improbavimus ac vituperavimus, sed tamen fundamentum per ultimum argumentum scientiae suppeditabimus.

Ep: Num potest istud fieri, ut dicis? Negavimus enim ullam fieri scientiam.

Herm: Sin autem nullam scientiam fieri posse sciremus, etiam illud esset scientia.

Ep: Videtur.

Herm: Verum nihil ex iis, quae praefatae sumus, probari potest.

Ep: Quid vis?

Herm: Quomodo scimus nos sensibus fidere non posse?

Ep: Quia inter se sensus tempore, loco, habilitate discrepant.

Herm: Ignorantia igitur sensibilium per sensus asciscitur?

Ep: Videtur.

Herm: Sed sensus consentimus fallaces.

Ep: Consentimus.

Herm: Ergo in dubio est, an sensibilia cognoscamus, anne.

Ep: Fortasse.

Herm: Non igitur possumus denegare scientiam intellectibilium, quod ex sensibus procedat.

Ep: Potest fieri.

Herm: Nec edepol possumus funditus negare ontologiae esse scientiam.

Ep: Ita videtur, ut dicis.

Herm: Itaque potest fieri, ut nos quoque simus vel essentiam participantes.

Ep: Non nego.

Herm: Neque igitur sciri potest, utrum scientia sit ulla, an nulla.

Ep: Sic apparet ex argumento nostro.

Herm: Ergo nulla scientia est certa, nec intellegibilium, nec mathematicorum, nec intellegentiae, nec mecastor scientiae ipsius.

Ep: Quanquam nolens sum in hanc perorationem tracta, suada mehercule es.

Herm: An tibi haec videtur oratio finita et perfecta?

Ep: Videtur. Asclepigenia, carissima doctrix, nonne bene disputavimus?

Asc: Bene equidem et probe. Etsi multa in oratione vestra dicta dissentio vera et satis probata esse, quibus tamen non hodie, quum finis sit nobis faciundus, vituperabo, ratione usae estis et animo, neque invenusto neque incongruo sermone.

Herm: Iccirco ignorante me et dubitante omnia, hinc discessamus utroque cenatum—sensibilia enim num subsistant, dubito; esito tamen ea quandoque stomachus urget.

Aemiliae Sophiae

Dialogus Academicus

feliciter explicit

  1. Asclepigenia vero responderet, si sibi liceret libere eloqui, “Objicere possumus et sensibilia falsa formas participare, ut, siquis carmen audiret aut conjugem videret in somnis, et haec phantasmata quodammodo harmoniam et pulchritudinem participarent, quae quum probavimus, non minus probabile videtur.” ↩︎