Sermo Natalicius
“Deus quisque est bonitas,” dixit Damascius ille philosophus praeclarus. At quis dubitabit hoc in te, o Vesta, et mater omnium et virgo aeterna castitate gaudens, verius expressum quam in omni ceterorum deorum genere? Natalem diem per te, o Vesta, inire volumus; tua enim potestate et voluntate nascimur, vivimus, morimur. Per te celebrabimus; per te sollemnibus ritibus cum diis immortalibus conjungemur; per te omnia caelestia aeterno mundi motu circumvehuntur, quibus computatis annos, mensis, dies cognovimus.
Ubi vero existens et unde haustum tuum numen? Quas tu potestates comprehendis? Etenim tu in summo et eodem imo profundo habitas abscondita, tu constans tecum, tu illuminans te, tu tibi acquiescens, nec unquam moveris abs te aut ex summo tuo, sed ineffabiliter – quo enim modo hoc arcanum, hoc secretum, hoc silendum mysterium profanis revelem, quum ipsa verba deficiunt, mens dubio haeret, lingua propter tantum nefas torpet, cor paene debilitatur tui amore? – omnia producis, ut ex te et a te, tamen in te et per te, ipsa conducta cupiditate cum aliis diis conveniendi in generationem omnium aeternam. Quandoquidem tu omnia ante omnia, absque te nihil, per te cuncta.
Comprehendis Fascinum, cujus in tutela non modo imperatores, verum etiam infantes cujusque gentis, qui rite tuo sacerdotio gaudet; Pudicitiam, quae Sole splendentior elucet, non in caelo, sed in animis mortalium – quid ea nobis propius? – omnia terrestria complecteris et caelestia. Essentiam habemus nostram a te; tu tibi soli existis.
Quidni tamen fabularum scriptores exaudiamus, qui te ajunt Rheae Saturnoque genitam, consanguineam Jovi Optimo Maximo ejusque conjugi Junoni cunctoque divorum generi. Tuus est frater et Neptunus, saevi maris dominator, et Dis Pater, cuja in potestate est mors cujque imagines facere subjicitur. Tres tibi Joves cognati, tres reges, quorum humiliores duo te petiere, ut regina ducereris in matrimoniam; te autem procis abnuentem pater hominum deumque virginitate aeterna donavit, non quin Juppiter solus idgenus pactum poterat icere, quo casta remaneres, sed quia te amabat, diligebat, penitusque erat tibi unitus consilio; cecinit enim poeta
ἕν’ ἔρχεο θυμὸν ἔχουσα
σὺν Διὶ μητιόεντι.
Non enim aliud est tuum ac Jovis consilium, neque aliud es tu quam consilium tuum; tota enim in consilio es totaque est in te consilium. Saepe quidem invocat te ante aram genus mortalium graeco nomine Ἑστίαν βουλαίαν.
Quum vero vatem Homerum, inter graecos praestantissimum, adduximus quasi oratorem pro oratrice, alios inducere non praetermittamus. Lyrici enim consentiunt te prae omnibus honorandam, qui te his adorant versibus, lyra sonanti, Musis divinitus hortantibus:
πολλὰ μὲν λοιβαῖσιν ἀγαζόμενοι πρώταν θεῶν, πολλὰ δὲ κνίσσᾳ.
Et Bacchylides tete in sede regia ponens utpote bonorum causam:
Ἑστία χρυσόθρον’, εὐ- δόξων ἀγαθοκλεαδᾶν ἅτ’ ἀφνεῶν ἀνδρῶν μέγαν ὄλβον ἀέξεις.
Est autem proverbium apud graecos, cujus significatus nos Pindarus quoque, quem introduxeramus canentem, certiores nuperrime fecit, ἀφ’ Ἑστίας ἄρχεσθαι, id est ab Vesta incipere. Prima es enim et ex Saturno natu et statura in Tonantis caelesti domicilio.
His de rebus et, quicunque te colit, maxime praevalet populus: phryges, quorum iliacae praestarunt multis saeculis opes, donec deos offenderent clademque sibi assumerent, te appellant cybelaeam et montanam matrem, conjunctam Attidi divinitatem ardenti; tam Ephesi quam Romae coluntur sempiterni in aede tua ignes – Tullius enim inclitus nostras orator in optima posuit urbe vestalis, quae jure alligatae et religione custodirent focum tuum – sic etiam quaeque gens ignem colit. Ecce germanos omnia ex principio ignifero producta canentis poetico jure, te vero significantis! Ecce persas magico te per focos adorantis more, non superbientis, sed excolentis veram religionem et pristinam, quae sit propria philosophis a divisque hominibus abscondita et profanis occulta. Ecce indos te in duos dividentis, ut sis et अग्नि: et स्वाहा, et mas et femina, altera nunquam sine altero. Ecce tua ubique templa! Non est homo, quin noverit te, quanquam ignota sis omnibus, nisi siquis deorum te sibi adunatissimam cognoverit. Habes in etiam rudissimis casis locum. Quid de domibus, quid de villis dicam? Et profani, quibus nulla est (nisi insita) deorum notitia, tibi loca parant, quum sua aedificant domicilia; quae domuscula sine foco? Quae porro urbs sine prytenio? Nec Juppiter neglegit adorantiam tui, quod ipse olympio te est honore dignatus, ut focum et ibi dicereris fovere! Siquis adeo impius, adeo superstitiosus, adeo sacris odiosus est, ut Jovi, humani generis patri, tuo germano atque leviro, deo Fidio, diffidat, hic solus te spernat, hic solus tuorum donorum ignarus sit, hic mecastor solus sit ignis animalis impatiens!
Quanta igitur tua dona, eloqui cogit religio. Cogit? Immo, suadet; dei est enim suadere blandissimo melle, quamvis habeat baculum. Quid baculo est opus tibi? Habes, nec uteris. Es enim benigna; es mitis, inquam, et suavis; clemens es, quoniam tibi licet punire eos, quos tuum jus rumpentis non punis. Sufficit enim corrigere menda, non supplicio, sed magisterio, sed exemplo. (Est enim vitii natura talis, ut quisquis est noxius, suo vinciatur delicto, veluti qui se suspendat laqueo, quo ipse cervicem circumligarit.) Tantam in te clementiam quis non admiratur? Quis non imitabitur te tuamque, quum rescierit, quanta sit, clementiam? Quis te negabit exemplar esse omnibus aemulandum? Proposuisti te nobis, ut undosam materiam rate secantibus ostendant se septentriones nubibus quondam obumbrati, quis ducamur in vadum, in portum, ubi quiete fruamur Fatis faventibus. Te sequamur, o dux, o gubernatrix, o sidus ratis temporibus nitens! Praecellis potestate, ideoque praecellis clementia; nam potestas est tua, qua urgemur in bonum semper suada, nec quicquam violenter facis; chaldaeorum quidem theurgi violentiam, quae pavoris origo, denegant ad deos pertinere:
οὐ φόβον ἐνθρῴσκει, πειθὼ δ’ ἐπιχεύει
et:
οὐ δὴ χρὴ σφοδρότητι νοεῖν τὸ νοητὸν ἐκεῖνο –
quid enim violentia nisi discordia, cujus origo titanica diis aliena est, qua de poeta
hanc deus et melior litem natura diremit,
et paullo postea,
dissociata locis concordi pace ligavit?
Quando hac me glaebosa palla exuero, non aliud velim in me exprimi quam ista vox ‘es omni virtute, quae in feminas cadit, functa’. A te enim hoc donum accipit genus mortale: stabiliri, excellere, praestare, contemplari, immortalem et deo similem fieri – uno verbo: virtute fungi. Tu autem super virtutem; tu virtutis exemplar, quam respicientes, quid honestum sit, intellegimus. Videmus acie mentis et contemplamur in te castitatem, constantiam, clementiam, fortitudinem, prudentiam, temperantiam, sapientiam, justitiam, ceterasque virtutes – exemplarem et intellectualem quamque earum dico, non animalem – nam te cecinere chaldaei fontem virtutum.
Quum tua dona auro, argento, gemmis pretiosiora atque perenniora renumeravi, quidni magnum a te acceptum donum senatui populoque romano remunerabor? Non quod ego romana (ni pallio sumpto et ego sum adoptata in rempublicam) – aliunde enim gens exorta mea – sed quia romanorum emolimentum ponderosissimum puto humanitatis culturam, saepe delapsam, saepe recusatam, saepissime ab imperitantibus abjectam. Homo enim est res sacra homini vestro, di immortales, jussu. Nullus homo – ne perversissimus quidem! – hac lege a vobis rata exceptus. Fingamus perversum aliquem aut saltem profanum: hunc quoque vos amatis, hunc quoque exemplo doceri dignamini; providistis, quum ex vobis aedificaretis domicilium nostrum, et hujus cursui.
Ut ad propositum redeam, historici nos docuere, postquam Aeneas Trojae primus ab oris Italiam pervenisset, Lavinium urbem Rheam Silviam, tuo sacerdotio laetatam, incoluisse, hanc Marte compressam romuleos edituram geminos, qui romanam urbem condituri essent. Haec enim Naso:
Silvia vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo.
Illam tu conciliasti divino proco; tua vi progenita est romana proles; quod quidem confitebatur Romulus ipse, quum urbem condebat:
“Condenti, Juppiter, urbem,
et genitor Mavors, Vestaque mater, ades,
quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti:
auspicibus vobis hoc mihi surgat opus!”
Tu vero inter Penatis haberis, quos
per ardentem sine fraude Trojam
castus Aeneas, patriae superstes,
in Latium navigio advexit, nam post bellum latiare erat
illic fas regna resurgere Trojae.
Sic enim Juppiter ipse de romanis loquitur:
“His ego nec metas rerum nec tempora pono: imperium sine fine dedi.”
Tu igitur et ante conditam urbem populo romano providisti; tu, etiam postquam Roma in impietatem cecidit, provides. Non enim, capta Roma, et imperium est dirutum: vivit humanitas, quae diis auspicibus totius orbis gentibus divulgata est, non solum propagini unius urbis. Nec est quisquam in Barbaria mea, qui non nomina vestra audierit. Ut docet quis recentior: ut una Tellus, una Vesta est nobis, ergo per te atque in te unanimes fiamus tuum assequentes lumen pacificum. Et per te, o Vesta augusta, florebit aeternus deorum erga genus humanum amor!
Quot miracula a te facta et quanta! Ut unum tantum efferam exemplum recentius, quod mihi est prae ceteris cordi, a mei nominis origine maxima vestali, quum sempiterni discipula incauta attendente essent ignes tui extincti, linteo applicato focus extemplo incanduit, quo facto ambae evaserunt supplicia a majoribus rata. Saeva erant enim illa supplicia, neque a te – licet augurer – humanae genti prodita.
Tu, o Vesta, materna virgo, virginalis mater, fons virtutum, quae mundum inspiras animali igne, quae
terras frugiferentis concelebras –
ipsa autem causa es frugum, arborum, florum suave olentium, omniumque herbarum germinantium – quae expiras
ignis interdum turbine tanto,
quae Magna es Mater montium, quae essentiam communicas nobiscum aeternam, quae constantiam et virtutem nobis prodis, quae semen es animale, me quoque, o potentissima dea, stabilivisti, maximis oneratam laboribus. Quum enim essem junior, corpus calcitrabat animae, aerumnis oppressae, quibus vertebrae perpetuo saevoque excruciabantur supplicio; anima vero ipsa laborabat affectibus, solitudine, miseria. Tu tamen corpus tolerare motusque perferre animam docuisti affectione, solacio, misericordia. Absque te animam non accepissem, absque te animam pridem gessissem, absque te virtutum ignara nunquam coepissem vivere. Dicitur enim nostram vitam mortem esse; haec non ab integro disputo – corrigo tamen: ‘sine virtute, cujus parens Vesta, nostra, quae dicitur vita, mors est’.
Subjicimur Fatis violentis: tua resistemus ope. Orcus nobis delicias eripit: non autem tu nobis eripieris ipsum bonum. Stygem necesse est transnavigemus: gaudeamus, quod vitam te providente perviximus, tuis perfructae donis.
Et gaudeamus, o Vesta, quod nobis insitam dedisti virtutis stirpem! Gaudeamus, quod stabilis nos reddidisti in nobisque constare docuisti! Gaudeamus, quod intellectualem praebuisti nobis et animalibus vitam! Gaudeamus, o Vesta potentissima, quod haec omnia tibi produxisti aeterna ab unitate atque in unitatem conversione! Virtute animas nostras, o mater, comple! Compesce animas frenis igneis, o intellectuale lumen! Te dum contemplamur, intellectualibus radiis in te convectae, in te unitae, in te laetatae, faveamus linguis.