(a.d. xii kal. jan.)
Angerona, quam grammatici tam veteres quam recentiores de angina vel angore deducunt, et tacendum Romae urbis nomen servat silentio. Nota in praenestinis fastis ad locum: “Feriae diva[e Angeronae quae ab anginae morbo] appell[atur, quod remedia ejus quondam] prae[cepit. Statuerunt eam ore obligato] in ar[a Volupiae, ut moneret ne quis nomen] occul[tum Urbis enuntiaret…]m ajunt ob an[……]m.”1
Quis vero Angerona sit, Festus, Macrobius Ambrosius, Plinius elucidare nituntur:
“Angeronae deae sacra a romanis instituta sunt, quum angina omne genus animalium consumeretur, cujus festa Angeronalia dicebantur.” (Fest. p. 17)
“Alii enim Jovem crediderunt, alii Luam, sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denuntiat, alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt” (Macr. Sat. 3.9.4) deum, cujus in tutela Roma sit.
“(…) Roma ipsa, cujus nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur, optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus, luitque mox poenas. Non alienum videtur enserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae: namque diva Angerona, cuj sacrificatur a. d. xii kal. jan., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.” (Plin. Sen. 3.65)

Ara, quam simulacris divorum exauxeram, depicta, quum sacra faciebam thura deae Angeronae atque Soli mundi rectori tandem ad septentrionale hemisphaerium redienti.
- Secundum Scullardum ita restituti sunt Fasti Praenestini. Scullard, H. H. 1981. Festivals and Ceremonies of the Roman Republic. Thames and Hudson. p. 209 ↩︎