Carmen in Solem Invictum Redientem

Sol ab Eduardo Monacho depictus

Quandoquidem Solis Invicti natalis celebratur hodie, egoque erga illum deum ingenti diligentia flagro, paucissimaque jam recognoram ex fastis romanis hodiernisque historicis de natali (adhuc enim non omnino persuasum mihi est hunc diem fuisse Soli dicatum, nec christianorum puello; fasti enim, in quibus hic dies Natalis Invicti inscribitur, a christiano nomine Philocalo scripti ad christianum dominum destinati, quamvis in caerimoniis notandis recti paene semper videantur, et minus honestas festas enumerant, quibus quum admisceatur religio, confusio fit magna rerum sacrarum cum vulgaribus), parvulum carmen in deum scripsi hodie celebrandum, quo, spero, fruamini, ut et ego fructa sum tam scriptione quam in dei honorem recitatione. Valete.

Quum Phoebus arvos liquerit horridos,
Septentriones tangere nesciens,
montis geluque decoratos,
oceanumque subit nivosum,
jam morte Tellus et gelida scatet,
jam daedaleas temptat olor vias,
jam rege dignati quirites
Sole dicant redeunte templum:
“Natalis esto!” aeditui sonant.
“Invictus esto,” di quoque consonant,
“Sol, cujus aedem regiamque
incolimus domini deorum!”
Joves adorant, sic etiam duces
regem supremum siderei colunt,
quem persicis Mithran ab aris
oceanus veneratur undans
latum globique saepe vagantium,
caelumque, Tellus, sidera fervida,
nymphaeque, fauni sempiterni,
thure precans moribundus aeger.
Jam fronde mensam condimus humida,
simul fenestris Sol radios dabit,
Saturnus invinctus perivit,
janua nunc aperitur anni!
Oremus alta voce diuscule:
‘Invicte, nobis gramina praebeas,
aestas abundet, quum redibis,
Janus item properans beetur!’