Pinus inducitur, quae Attidi videtur sacra.
Salzman, “Septimana peracta [post ‘canna intrat’],” inquit, “dum vernale aequinoctium agebatur, a.d. xi kal. apr., intravit pinus, quamobrem dies inscriptus est arbor intrat. Quandoquidem pinus nunquam amittit folia virentia, quam prope Attis saepe illustratur, quaeque signum est aeternae vitae, adoratur lugeturque velut effigies dei (sic) ipsius.”1
Quoniam circa aequinoctium celebratur, Theodosii sermonem in Saturnalibus, ubi Attidem Solem caelestem vocat, nunc morientem, nunc tamen reviviscentem: “Solem vero,” inquit, “sub nomine Attinis ornant fistula et virga. Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de Sole substantiam; virga virga potestatem Solis asserit, qui cuncta moderatur.”2
Concinnat cum illo Martianus Capella, qui Philologiam sic facit canentem, quum ad limen Solis, caelicolarum regis, ascenderit:
Te Serapin Nilus, Memphis veneratur Osirim,
dissona sacra Mithram, Ditemque ferumque Typhonem;
Attis pulcher item, curvi et puer almus aratri,
Ammon et arentis libyes et byblius Adon.
Sic vario cunctus te nomine convocat orbis!3
Nos autem non physicam solum, qua stoicorum turba nimium gaudet, doctrinam in fabulosis de Attide narrationibus invenimus; immo, et haec afferre volumus ex Juliani imperatoris oratione: “Τὸν Γάλλον δὲ,” inquit, “ἐγὼ τουτονὶ καὶ τὸν Ἄττιν αὐτὸς οἴκοθεν ἐπινοῶ τοῦ γονίμου καὶ δημιουργικοῦ νοῦ τὴν ἄχρι τῆς ἐσχάτης ὕλης ἅπαντα γεννῶσαν οὐσίαν εἶναι, ἔχουσάν τε ἐν ἑαυτῇ πάντας τοὺς λόγους καὶ τὰς αἰτίας τῶν ἐνύλων εἰδῶν.”4 Attidem igitur ne putemus caeleste nescioquod corpusculum, neque animam in corpore mersam, sed intellectualem quandam essentiam, quae Jovis Optimi Maximi, idest opificem universi, subjuncta est, ejdemque servit in aeterno mundi opificio.
- Michele R. Salzman. On Roman Time (University of California Press, 1990), 166. Anglice: “A week later, at the time of the spring equinox on 22 March, was the entry of the pine tree, Arbor intrat; this evergreen, next to which Attis is often depicted and a symbol of eternal life, is worshipped and mourned as a symbol of the god himself (sic).” ↩︎
- Macrobius Ambrosius Theodosius. Saturnalia, rec. Robert A. Kaster (Loeb Classical Library, 2011), 1.21.9. ↩︎
- Martianus Capella. De Nuptiis Philologiae et Mercurii, rec. James Willis (Bibliotheca Teubneriana, 1983), 2.191-192. ↩︎
- Julianus imperator. Oratio Quinta, rec. Thomas E. Page, William H. D. Rouse (Loeb Classical Library, 1913), 161c-d. ↩︎