Natalis Dianae Ephesiae

Diana Ephesia

Hodie celebratur dies natalis Ephesiae Dianae. Hanc deam multae urbes coluere, quibus magnae frugi erat. Ephesii ceteroquin Deli natos esse geminos latonigenas abnegaverunt, potius in luco Ortygia prope Epheso Latonam geminos deos peperisse affirmaverunt, Junonem latonium partum invidiose insectantem a Curetibus, armis strepitum facientibus, aversam ab diva infantula vagienti.1 Sic etiam Tacitus:

“Primi omnium ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos: esse apud se Cenchrium amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus (…).”

-Tacitus2

Ceterum sic inducit Plautus in Milite Glorioso Philocomasium, quae Athenis est Ephesum ex amici gremio in alieni scortum rapta, imprecantem dominam urbis, quam nunc habitat, utpote quae animas a turbulentis mundi fluctibus conservet, salus ac beatitudo famularum:

“Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam ejque ut arabico fumificem odore amoene, quom me in locis neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.”

-Philocomasium3

Ex quo loco prorsam precem volumus instruere, quae magis congruit cum inconcinnitate famulantis vitae:

Diana Ephesia, nuper enata,
sagittis potens salutaribus,
magnum super caelum luminar,
cuj divi serviunt Curetes,
quam nautae ubique litant —
et omnis anima, neptuniis jactata
templis, naufraga ac te sine impotens —
gubernatrix se moventium immobilis,
quam et geminus magno habet honore,
quae maximi es magna progenies Jovis,
te, te precor, o Stabilitas mea:
thure propitiata et vino,
opem fer mihi,
sociis,
familiaribus,
inimicis,
cunctis, quae existunt.4
  1. Guy M. Rogers. The Mysteries of Artemis of Ephesos: Cult, Polis, and Change in the Graeco-Roman World (Yale University Press, 2012), 3. ↩︎
  2. Tacitus. Annales, rec. Clifford H. Moore, John Jackson (Harvard University Press, 1931), 61. ↩︎
  3. Plautus. Miles Gloriosus, rec. Wolfgang de Melo (Harvard University Press, 2011), 411-414. ↩︎
  4. Ultimas lineas aptavi ex Kaye gratissima de providentiali meditatione oratione, quam hic supponam, naviterque commendabo: https://kallisti.blog/2025/02/23/resting-in-a-pronoia-practice/ (accersivi 06/05/2026) ↩︎