Oratio Natalicia

Dominam tenente Rheam
canere assequor deorum
animo; vetat Camena,
neque me sinit Cybellen
canere aut viam per Attin
patefactam amoris. Isis
tamen atque rex Sarapis
mihi, quid canam, imperabunt.
Phariam deam vetustis
proba cantibus verebor!
Haec quum mihi reputarem, natalemque mei corporis appropinquantem mente suscepissem, Isiaque die pedisequo celebrari publico luctu recordarer — quid enim mihi magis cordi quam feriae deorum? — quasi sistra assumpsi et, induta lino, deam Phariam institui prorsa oratione collaudare. A te igitur, o Isi, sistrorum gaudens quassorum daemonifugo strepitu, sacris vocata ubique, sed veterrimo Aegypti ortu honorata, initium ducamus, et quae de te narrentur fabellae, quali interpretatione theologi exornaverint et verae philosophiae sectatores, qui tibi cultus, propalam jam dictemus; unde etiam mariti luctuosa et lamentabilis caedes, quo miraculo quidem sit restitutus, necesse est enarremus: hae sunt enim nobis feriae propositae.
Num nobis ignotae remanserunt istae litterae, o Clio, graecanicae, quibus quisquis religionis studiosus, imprimis imbui oportet, a Plutarcho platonico stilo elaborate exaratae? Non enim diu laboravimus verae religionis ignorantia, antequam ista de diis facundia manus intravit nostras. Quid ergo dicit? Multa, mira, magnifica. Sed de his nunc est satis; serius enim istud argumentum tractabimus et quidem productius.
Quid vero quasi prohoemii loco anteponam argumenti perorationi? Quid melius, rogo, quam ea, quae sacrarum doctrinarum adytum propemodum penetraverunt? Sacerdotum, inquam, et philosophorum consensio de vita divina: hic enim Julianus imperator, qui — ne nos hoc quoque fugiat! — pontifex maximus fuit, accedat, nam epistolam praescriptionum plenam sacerdoti cujdam mandavit. Sacerdotalis vita igitur, inquit, minime quidem avara vel spurca, magnanima tamen et largissima tam in amicis quam in cujusvis generis pauperibus: sic et divus Pythagoras jussit, nequis quicquam amico debeat, nullum enim inter amicos debitum esse.
Non igitur in hoc quoque, ut in plerisque, videmus deos esse sacerdotes? Nam magnanimi sunt — et tu, o Isi, inter eos maximi animi — semper et largissimi — dant enim omnia, quae habemus, ex se, ut si filiis vel etiam sibi ipsis; sic enim consuevimus audire pelicanum feminam, quum fame oppressa sit, pectore rostri apice perfixo, sanguine proprio pascere pullulos. Numquis unquam putaverit deum avarum aut spurcum aut invidiosum, nisi forte insanit?
Tu, o daemonum regina, ululatibus nocturnis laetata, semper nobis provides, velut mater — es enim parens benigna — et canes tuos cohibes, quominus nobis officiant sive obstant in jussis tuis perferendis; semper dabis, quod te in delubris vocantes optant — quin etiam dabis id, quod non petitum erit, sed necopinatum continget te privatim adorantibus!
Sed id quoque diis ac veris sacerdotibus commune est, quod quam enixissime possunt, philosophentur. Philosophia enim nihil in homine sacrior; vos autem, dii immortales,
αἰὲν ἐόντες,
et semper philosophamini; taceat enim epicurea turba cum cynicis, qui deum epulis satiatum vinoque stupefactum alucinantur, nam deus est optimum exemplar homini. Quis enim dubitat sapientem esse proximum deo? Amatur quidem a diis sapiens, quod deos ipse amat. Et deus apprime est sapiens, quod omne divinum est pulchrum, sapiens, bonum, et diva sapientia demanat ab ipso deorum concentu adunatissimorum; haec est enim animo nectar atque ambrosia, quoniam immortalitatem cum beatitudine confert homini, divumque eum reddit — quin etiam cum Euripide eum deum appellemus? — et omni turbulentae violentaeque glaebae pollutione lustrat, inducitque in deorum gremium,
unde negant redire quemquam.
Nec videtur incongruum fabulas aniles proferre — anus quidem saepe profunda concelant fabularum dulcedine, Apuleio isiaco teste, sicut medici amaro medentur immixto melle — et annuere illis niloticis mysteriorum vulgatoribus, qui te Mercurii aegyptii discipulam autumant, et faciunt te loquentem: “Πάσχομεν πλέον, ὅτι ἀπὸ μεγάλων τε καὶ λαμπρῶν, καὶ τοῦ ἱεροῦ περιχύματος, καὶ πλουσίου πόλου, καὶ ἀπὸ τῆς μακαρίας μετὰ θεῶν πολιτείας εἰς ἄτιμα καὶ ταπεινὰ οὕτως ἐγκατειρχθησόμεθα σκηνώματα!” (Id est: “Patimur eo amplius, quod ex magnis lucidisque regionibus, et sacro aethere, et divite polo, atque ex beata cum diis communione in tabernaculis infimis et absque honore sic fuerimus conclusae!”) An hanc vocem philosopho indignemur? Immo vero dignamur, nam perpulchre dixisti, quod multi graecorum, multique quiritium, captaverunt: tuo mecastor ore haec verba effluxerunt vivifica et salutifera. Ut dii ipsi ajunt:
ὦ ταλαεργοί,
νήψατε!
Te igitur precamur, deorum regina, tyranne aeternitatis unica,
τυράννω
πρέσβα Κρόνω θύγατερ, δάμαρ εὐρυμέδοντος
πολυζάλωτε Ὀσίριδος!
Iste quidem mortuos tutatur in inferis, et, ut chaldaei ferunt, bis azonicus immobile caeli fundamentum regit, triviali Hecatae adjunctus. Hic regnat, et tu itidem super eum aeternorum omnium fluctuosus origo et domina et princeps. Servate, o dii toti orbi communes, animum nostrum, omniumque hominum multum laborantium; necessarii estis nobis,
animam ut viris necesse est
animumque cogitantem
colere et tenere semper
sibi corde. Dote diva
hominum valebit aetas.
Sed, ut ad argumentum nobis propositum reducamus orationem, quo propius accedamus sacerdotali deorum exemplari, quam scite multi homines, tum docti quum pagani et rustici, sacrificio gaudere deos immortalis duplici ratione docent: nos enim sacra facimus diis — quod Hesiodus est primitus testatus dolo Promethea, mentis ubertatem profluentis (vel potius virtutis ejus principium), quem patrem tuum nonnulli ponunt, ossa bovis sacrificantem, carne remota,
καλύψαντ’ ἀργέτι δημῷ —
dii vero ipsi, immortales optimique mundorum rectores, sacrificant ac sacrificantur. Quam ob rem germanorum Mercurius, quem maxime colunt, sese suspendit, ut disceret arcana elementorum, daretque scientiam mortali generi. Quidni etiam Attidem probemus sacros fecisse Matri testes, quos abjecerat in flumine Gallo, leone aetherio revocata ab incestis nymphae amplexibus?
Sic tu quoque, insuperabilis Isi, quum Typhona
δεινόν θ’ ὑβριστήν τ’ ἄνομόν τε
vidisses maritum occidisse, omniaque ejus membra, ubique dispersa, recuperatura esses profecta, membrum tantum genitale omisisti redintegrare cadaveri deo; hoc enim sempiternae geniturae dono septemgeminus Nilus gaudet. Sed haec physice; quamquam Aegyptum prae ceteris gentibus habes in tutela, et totius mundi geniturae praestas, Osiridisque virtutem secundarie entium generativam, a Typhone materiae occlusam, velut sarcophago tumulatam, illic praestes infimis quoque naturis provida conditam reliquisti. Ne materiae lucis egenti quidem invides, verum daemonas tuos et nymphas demittis, ut ministrent ea, quae deorum lacrimas esse theologi dictitant — quae semper fiunt, semper morientia, ut verbo doctissimi sapientiae antistitis utar: tu vero es, quod semel generatum nunquam patitur mortem nec immutationem, aut potius illo vetustior. Non enim generata es, sed generationis instigatrix, ratione ac providentia effluentiam mundi materialem refrenans ac sub idem tempus opificium Osiridis amplificans, ne sterilitate obsessum typhonea stranguletur nuper conceptum; contrarii enim sunt typhoneo abortui semper effluentis vitae innumerabiles canales.
Quid ergo Typhon? Pater est, sed tartareus, qui discordiam paterne inducit in opificium Vulcani, quem aegyptii jure vocant Phthas, sicut Echidna potentialis est litis causa Tartaro nata, utque Python, a quo Pythius oraculorum pater et dux et dominus divissimus appellatus est, quia effrenatum trinitatis istius putorem igneis suis sagittis et intellectualibus, quibus virtus est sanifera atque unionem secundariis conferens animasque super fatum elevans, dispulerat mortemque erat minatus monstruoso draconi venefico. Sic enim ista secundum chaldaeos platonicosque trinitas ab ungue foedans superatur non sine effuso caelitum sudore, neque ex integro salvus expedit mundus, quem statuit opifex perfectum ex perfectis totumque ex universis, aeterno imbuens motu animalique intellegentia.
An ergo Horum filium tuum arbitremur cum Plutarcho mundum esse? Immo vero mundi incorruptibilem custodem. Osiridem enim patrem ultus, deus catenatum terminantibus vinculis fratricidam matri exhibuit tibi — o misericordia ac solacium universi! — cuj tu delictum ignovisti. Quis enim in te misericordiae finis aut modus? In hac sola hominem decet excessus; quidni igitur et deum? Amas enim praecipue omnia, quae genita pereunt, sancte geniturae origo. Atqui amas et filium aeternum et fratrem immortalitatis magistrum. Ex Osiride enim mortuo filium parturies, qui et salutem impertit mystis et silentio docet laudare numen tuum. Sunt enim multa genera deorum imprecationes, ut ait mystagogus noster daemonius: “laudant principes serierum sive intellectu, sive verbis, sive natura, sive sensibilibus.” Omittit autem ea laudum genera, quae super intellectum, quippe quod tanta religionis mysteria sunt silentio praetereunda. Siquis dubitat, num Harpocrates rite significet idgenus precationem, vati attendat nostrati, qui sic testatur:
quique premit vocem digitoque silentia suadet;
sistraque erant, nunquamque satis quaesitus Osiris.
Nonne sat clarum est illum te canere, tuaque sacra? Quis autem non videt, quod pueri nomen et tuum sileat? Vestra quidem sacra numina non audet profanare ut et majora Osiridis et latratoris Anubis.
Tu igitur quodcumque Osiris seminarat, sarcophago tenebricoso interclusus, ubique conjugem quaesitans, irrigasti et auxisti. Lamentabilem luctum mortali generi instituens, quia daemon ille asininus eum ceciderat, mundi patrem atque opificem repperisti et elevasti. Elevatoria es enim dea, quae undantem materiae caliginem oculis dispellis — ut dicis per vatem:
Ἶσις ἐγὼ πολύβουλος ἐχώρισα τέρματα Ὀλύμπω
καὶ χθόνα μυδαλέαν σκοτοείμονα —
et rectissime jungeris ab aegyptiis Osiridi, quem alexandrini omnino infinitum Aeona vocant, quia sursum mysticas animas reducis a morientibus in immortalia mundanorum exemplaria. Hinc potestas tua salutifera atque anagogica, ut assyrii dictitant, quae ab omni parte de supercilio roscido nos maturat, ne caeci surdique aberremus a dextera, ut orphici ajunt, via,
quae Ditis magni sub moenia tendit.
Ne ultimos nostros audiat versus profanum vulgus, conclamemus una cum mystis prophetisque hoc, quo renonant arcana tua omniumque deorum:
Procul, o procul ite, profani!