Dialogus de Divis Animabus

Sive

Utrum sacra debeantur Manibus

Constat, Thalia, non solum veterum sententias, sed etiam modernorum de anima deque divinitate, quae ej nonnunquam confertur, longe discrepare — hunc enim aliud, illum aliud sentire — sed eam, quam divinitus latam nemo ibit infitias, hic affero, non ut pedibus nostram in sententiam eas — notum est enim tibi, quam vere atque diserte esset pristina manu tradita — sed ut antiquitatem cognoscas nostrae scientiae. Debitas igitur diis precationes praefemur, ut genialis Socrates in Timaeo jussit fieri: di immortales, siquando vestrum implevimus thuribulum murrha, siquid ex amore vestrum fecimus boni vel honesti, siquando oscula simulacris impegimus vestris, nostras susurru auris implete divino, divinumque mentis delubrum recludite nobis, ne ignarae moriamur beneficii vestri immortalis.

Hoc igitur inimus opusculum conscribere, quo continetur sermo, quem Platoniis florentinis contigit mihi habere cum sorore Clio amantissima tam tui quam mei. Versabatur enim me penes, non solum ut Isia atque ante ea natalem meam celebraremus, sed ut auxilio esset mihi, quum oppressa essem diuturna acedia — ecce industria, quam reddidit! — deque feriandi occasione sermocinaremur, quippe quae platonicam mortem memoriae redigit, necnon de animae divinitate atque immortalitate menti revocat requisitionem honestae vitae necessariam.

Clio vero, quoniam comis est, primam partem egit, et, “Quam diu, o sororcula,” inquit, “expectaram, donec redisti libum offerens debitum diis! Nisi audissem te violenter ollis multoque crepitantem, imaginem tantum tui remanere, nec ipsam sororem putarem sacris praefuturam.”

At ego, “Aliud cura,” inquam, “magnanima Clio. Quae mihi satis faceret, catillam desiderabam, qua ministraremus Manibus platonicis.”

“Agedum,” inquit illa, “propera, amabo, palumbula, atque accende thus istud, quod jam posui in thuribulo.”

Cuj ego, “Libentissimo,” inquam, “id faciam animo, quod jubes; numquam enim suasisti, ut quicquam molesti mihi facerem.”

Accenso thure vero, Clio ita adorsa est loqui: “Quandoquidem tuis viribus fumigat thuribulum, et invocato numen ac precator; non equidem supra crepidam, ut adagium fert, judicabo, dum taxat religionem.”

“Perquam benigne,” inquam, “ais, cara Clio, quae existimas me sat peritam in rebus religiosis veterumque doctrinis, ut quasi pontifex domestica sacris praestem et dono et precibus.”

“Ego equidem,” inquit, “tuarum precum socia, quamvis tacita assistam.”

“Incipiamus igitur.”

“Precare actutum.”

“Di, quibus imperium est eorum, qui mortui sunt, adeste nobis propitii, ut Platonis Manis sacrato thure placemus. Te vocamus, Mercuri, teque, Hecate; te, infere Juppiter, sophistarum princeps. cum Junone infera; vos, tartarii Manes, qui vulgum terretis superstitiosum: nostras afferte Platoni Aristonis inferias, ut sanctificetur divissimus super caelum animus.”

“Esto beatus in inferis!” conclamavimus, Clioque aquam libavit arferiam, dum ego libum praeponebam flammae vestali in media ara positae.

Inferiis autem philosopho primario oblatis, ut condecebat, Clio, “Quum tu,” inquit, “studiosa quidem sis rerum occultarum, non dubito, quin quid mente tenes, quod usui sit nobis, ad platonicos Manis propitiandum — etenim scis, quanto honore habuerit heros iste disceptatio — propone igitur, quod invicem disputemus, deosque immortalis advocemus testaturos, quis nostrum penitus vicerit, quis etiam sit victa.”

“Em nobis nisi jam patet,” inquam, “disquisitio, quam oportet persequamur, mox clarescet; nempe quod heroicum Platonis animum nuncupasti, in mentem venit interrogare, num humanos in divos transferre animos arrogantia sit summa, ut nonnulli et doctiores censuere, an, ut nostra fert sententia, homines in divos transeant, sicut docet platonicus ille locus, virtutem esse assimilationem deo, quantum potest. Tibi si haec disputatio placitura est, annutum tuum pro joviano putemus.”

Cuj Clio, “Si ego essem, quae disponeret istiusmodi opportunitatem tecum sermonem serundi, non digna essem germano nomine vocari, itaque libenter assumo contrariam ac tuam partem agere. Id est: quum tu pro divinitate humanae animae disseres, ego contra, quod homo aut semper homo remaneat, aut (quod mihi quidem verisimilius videtur) in nihilum redigatur antiquum post mortem.”

“Da pignus, amabo,” inquam.

“Utracumque,” inquit Clio, “vicerit, alteram amplectetur diligenter atque amanter.”

“Placet consilium,” inquam. “Quam vicem sumere vis? An secundam?”

“Libebit,” inquit, “et quidem oblectabit te revicisse!”

“Primum igitur,” inquam, “perspiciendum mihi videtur consentaneum, quid sit homo.”

“Licet permultis displiceat talis inquisitio, nobis vero, quae sumus socraticos mores doctae, sapienter videris rogare.”

“Quid ergo,” inquam, “homo?”

“Quidni tu,” inquit, “primum suggeras finitionem hominis, quod te scio in plotinianis Ἐννεάσι sat temporis contrivisse, quarum ego adhuc ignara.”

“Hominem equidem, ut Plotino furer, duplex arbitror animal, cuj non modo corpus et anima, verum animus super eam. Habet enim homo motum, qui ex anima procedit, et contemplativam ratiocinabilemque virtutem, quae ex animo. Siquidem porphyrianam arborem nosti, liquet illam usui esse.”

“Qui vis?”

“Dialectices certe perita es.”

“Certe. Eam vestra quidem lingua vocari etiam divisoriam credo.”

“Ita mihi quoque videtur. Ergo nosti et, qui perveniatur ad hominem?”

“Profecto,” inquit. “Ens quidem primum ponamus, quod dividitur in animatum atque inanimatum.”

“Sic est, ut dicis.”

“Animatum autem et divisibile est; habemus enim animalia, quae ratiocinantur et sermonis habilia sunt, et alia, quae imaginem dumtaxat rationalis verbalisque naturae participantur.”

“Sermonem igitur et rationem ex animo, motum ex anima constat devenisse; nam in istis utlima est motus initium et, ut phaedriane loquar, causa, quae primum movetur, atque ideo se movet. Sequor enim divum Proclum, qui elementa universi sic disposuit: primum immobile non movens, deinde immobile aliud movens, tum a se motum aliud movens, exim ab alio motum nihil movens ipsum.”

“Utrum igitur sit sanctior ac divinior anima an animus, penitus non disputandum puto.”

“Assentior,” inquam, “patet quidem quam potissimum. Homo igitur et animae compos et animi, natura rationabilis et quasi intellectualis, cuj subjectum est corpus, quod idem Proclus τὸ κακίας αἴτιον vocat, neque illud propterea hominis pars existimetur, quia vel minima esset et floccus. Haec igitur pars animae summum in homine honorem tenet, quod disertissime Plato noster probavit in sua Πολιτείᾳ.”

“Quid autem,” inquit, “ad rem? Nam arbitrabar nos divinitatem atque immortalitatem disserere velle.”

“Volumus edepol,” inquam, “atqui rationem primum inisse doctrinarum sapientiae congruarum, numquam pudet.”

“Ne,” inquit, “per Jovem lapidem, recte mones. Ceteroquin ne me obstaturam reare.”

“Ergon’,” inquam, “transeamus in disputationem super immortalitate animae?”

“Satis crebro disputatum jam vidimus; nescio igitur, num prosit longius producere sermonem nostrum.”

“Visne illos dialogos, quos et Plato noster divus, et Tullius, qui filiam Tulliam in divos transferre cupiebat, conscripserunt?”

“Et quidem Ficinus tuus istiusmodi libros litteris mandavit, nisi omnino fallor.”

“Mandavit mecastor,” inquam, “et sat diserte. Sed plerumque variat ejus sermo, quod non in platonicis ciceronianisque videmus — vel haudquaquam tantam variationem.”

“Licet ergo dissentiamus de hac re, ut modo dixi, morem tibi geram, concedamque immortalem esse animam, inque gyrum reducem divino perferri circuitu: fac credulum hoc tantum: quod, quum sit animus immortalis, sit etiam divinus, vel divus, vel deus, vel saltem deo similis; quod coli dignus sit.”

“Hoc ex te extorquere me valituram arbitror, si modo me hac secuta eris: constat enim procul dubio humanum animum immortalis motus esse participem, qui semper aliqua ratione aeque divisoria atque unienti gaudet. Nonne igitur et constat eum divinum esse, vel saltem divum; datum enim a diis immortalibus, ut mundum compleret sermone, ratione, providentia, quam nullum ex animalibus irrationalibus praebere potest. Nonne igitur etiam deo similis est? Aut, ut Euripides suadet, deus est ipse. Non autem illud arbitror eo dictum, quod animus sit per se deus, sed quod deo simillimus sit, et similior fiat per virtutem.

“Non igitur dissuadeam,” inquam, “nequis animum gubernantem genium pro deo habeat — est enim genius primus is, quem alexandrini prae ceteris diis honorarunt — quia rectius vivet, qui suum animum non adorat, sed ad praepositum sibi genium se vertit, ut in eum vertatur, et requiete fruatur geniali divinoque, quem dii patefecere nobis virtutis angustias persequentibus.

“Est autem et hoc, quod brevi attingam: philosophis saepissime consuasum esse majorum animos post mortem divos factos esse. Sic enim Cicero suasit, ut Tulliola sua ambrosia ac nectare gauderet ultra mundi terminos, et ut mortalium animi colerentur post mortem divinitate donati.

“Ne mecastor praetereamus id nominatim addere, quod religio probat et antiquitas morum homines divina virtute functos colundos esse: Augustum Caesarem — et ante eum Julium — contulit in caelestium numerum senatus, et inter divos Caesares, non video, quin Suetonio historico assentiar, qui Claudium quoque divum jure appellarit. Non autem tantum imperatores atque reges (est enim fabula pervulgata Romulum subito ablatum populo, ut Quirinus deus fieret). Quid aliud vidimus in Hercule factum aut in geminis Castoribus quam aperiri iter ad astra? Aut quis non putat Platonem nostrum aut Socratem in numina collatos, qui tanta excelluerant pietate ac honestate, ut nemini non praeclarum esset, qua pervenissent via in deorum chorum? Quis vero ignorat tantadem divum tyaneum insignem pietate fuisse Apollonium, cujus litteras tibi commendavi, et libenter, nisi memoria labor, legisti?”

“Legi pol,” inquit, “et praeter modum fructa sum. Subdidisti enim lectioni etiam Libanii epistolas, quibus aequo fere fructu excipiebam (scis quidem me graecitate potissimum hilarari, quod gaudium ne latinitas quidem offert).”

“Inter sophistas autem et veros sapientiae cultores maxima differentia est: hi quidem,” inquam, “homines, illi virtutem piscantur, fati dominam.”

“Quippe qua sola itur ad astra, ut cecinit quis vestrum.”

“Hunc tamen,” inquam, “ut nodum sermonis mei tempori explicem, etiam ab Augusto Bassiano cultum pro viribus, ut decebat ex religione solita. Fuit enim Tyanae fanum in divi philosophi honorem exculptum, ad quod ego quoque peregrinarer, nisi, ut etiam daemonii Aristotelis tumulo evenisse constat, e memoria jam pridem elapsum esset, ubi sit, impietatis atque inhumanitatis causa. An hoc etiam humatis ossibus decus denegabimus: fide placari, diligenter curari, religiose coli? Si tanta est animis mortalium crudelitas, deos certe imprudentis existimemus, qui nobis quicquid est boni suppeditant! Non equidem nunc de Platone, non de Augustis sermonem sero. Satis clarum est veterum erga mortuos religionem collapsam, vel saltem labescere ac fatiscere: quis eorum, qui nunc sunt, impensae synthemata pietatis superponit tumulo dilecti, ut quotannis nos facimus, et quod me docuit mater prima juventute florescentem? Pauciores fiunt in annum; catervarum ad sepulchra ventitantium jam magnus est hiatus; quum puella viderim sepulchrum familiare feriis statutis impletum honesto lampadum nitore, jam caliginosum est et tenebricosum — quid eo pejus, quid tristius?!”

Tum autem Clio, “Vidimus,” inquit, “ut te taedeat religionis dilapsae. Nos autem non invidemus moderno vulgo, sic ut tu videris, quod incredulus sit, sed quod mores majorum spernat sine justa causa. Licet non transeant homines in divos — licet pereant omnino — quod tamen debetur memoriae parentum, id non dabitur? Siquis promiserit se aliquid facturum esse, isque, cuj promissum fecit, mortuus erit, id non patravisse et pertulisse paeniteat eum maximopere.

“Quod autem dicis — humanum animum solum virtute rationali praecellere — non video, qui consentiam. Mihi quidem videtur et animam ‘irrationabilem’, ut sic dicam, rationis participem esse et compotem intellectualis vigoris.”

“Non edepol,” inquam, “istud negabo, ut verum fatear, sed praetermittere visum erat.”

“Hoc ergo concessum a te amplius non disseram. Restat autem, quod refutem non religionem ac pietatem, sed credulitatem, quae nos in plerisque fallat. Nonne equidem assentiris Thomae Tayloro, qui eos, qui homines deos crediderant, impios nuncupavit?”

“Assentior,” inquam, “sed duntaxat in hoc, quod hominem inter et deum tantus dissimilitudinis oceanus intersit, ut nefas ferme videatur hunc cum illo comparare. Non istud quidem dico, quod videris censere a me dictitatum. Homo enim non deus est, nec deus homo; homo vero deus fieri potest, dum mortuus est, eodem motu ac fieri potest animal irrationale: revertitur enim omnino ad causam propriam, vel econtra avertitur ab ea, ut alienationem potissimam patiatur. Fit autem homo divus, quia deo similis est virtute fungens; fit deus, quum omnino non sit homo.”

“Licet istud,” inquit, “verum sit, non video, quin redarguatur sententia tua hoc modo: virtute non functi sunt isti, quod religio vocat divos. Imperitantes enim Romae admodum nequam fuerunt, et plerique sine ulla virtute vixere mortuique in magnam ignominiam incidissent, nisi cum imperio vivi regnassent. Non dissentio Apollonium fuisse pro virili parte divum, quia virtute vere functus est, sed, quid de Caesaribus sentias, non intellego. Nonne tu libertatem prae ceteris civitatis virtutibus diligis? Et plerumque te oblectari liberalioribus hominibus accipio, non rumore, sed tuis ipsius verbis. Quae igitur fuerit in Commodo Caesare liberalitas, quem divum senatus consulto fecerunt, ostende mihi. Quid vultum dimittis? Non potes?”

“Immo,” inquam, “non infitias ibo me nequicquam quaerere mentis adytum meae, ut quamcumque virtute fuit functus, loquar, sed nihil reperio, quod aptum sit sermoni. Non erat quidem liberalis, nec libertatem conservabat populi. Quid in principe praeter istas civicas virtutes requiramus? Fungebatur fortitudine certe, sed haec et tauri est virtus.”

“Certe,” inquit. “Huncine divum putas eo, quod senatus divinitate condonaverit? Illud ne tuo supercilio quidem probabile visum arbitror.”

“Non puto,” inquam, “nam in nonnullis (honos sit auribus), quamvis pauxillis, erraverunt, sed in ceteris esto dux nostra religio et veterum mores.”

“Esto,” inquit, “sed non opus est rationem suppeditare cultui; cultus enim exaugetur imprimis per ignorantiam, quam Socrates platonicus simplicem vocat.”

Ego vero, quum sermo me afficeret aliquantulo taedio, finemque facere constituerem, “Non,” inquam, “credo nos certam super his rebus rationem nacturas esse, ideo, si e re tibi videtur, dijudicare volo, utra nostrum vicerit, utra sit victa.”

“Ah,” inquit illa. “Non potest fieri, ut vicerim, quando talis erat mihi hostis, qualis es tu, palumbula mea.”

“Neque ego,” inquam, “videor mihi vicisse, quae adductis tantis hiarem atque haesitarem argumentis, mea dilectissima soror.”

Quum igitur judicaveramus neutram nostrum vicisse, quia altera alteri lauream daret, pignus solvimus religiose, et rite conclusimus sacrificium, thurisque fumo gaudebamus cum divo illo, cujus litandi causa disputassemus.